Hľadaný výraz: Mt 8,5-13, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6 et dicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”. 7 Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”. 8 Et respondens centurio ait: “ Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”. 10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! 11 Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”. 13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicut credidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.

1

mail   print   facebook   twitter